previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

60. Reliqua duo sunt, agere et meminisse: in utroque cachinnos inridentium commovebat. Motus erat is, quem et C. Iulius in perpetuum notavit, cum ex eo in utramque partem toto corpore vacillante quaesivit quis1 loqueretur2 e luntre3, et Cn. Sicinius homo impurus, sed admodum ridiculus,—neque aliud in eo oratoris simile quicquam4. [217] is cum tribunus plebis Curionem et Octavium consules produxisset Curioque multa dixisset sedente Cn. Octavio conlega, qui devinctus erat fasciis et multis medicamentis propter dolorem artuum delibutus, 'numquam,' inquit,' Octavi, conlegae tuo gratiam referes: qui nisi se suo more iactavisset, hodie te istic muscae comedissent.' Memoria autem ita fuit nulla, ut aliquotiens, tria cum proposuisset, aut quartum adderet aut tertium quaereret; qui in iudicio privato vel maximo, cum ego pro Titinia Cottae peroravissem, ille contra me pro Ser. Naevio diceret, subito totam causam oblitus est idque veneficiis et cantionibus Titiniae factum esse dicebat. Magna haec immemoris ingeni signa; sed nihil turpius quam quod etiam in scriptis obliviscebatur5 quid paulo ante posuisset, ut in eo libro, ubi se exeuntem e senatu et cum Pansa nostro et cum Curione filio conloquentem facit [cum senatum Caesar consul habuisset6] omnisque ille sermo ductus est7 e [p. 1064] percontatione fili quid in senatu esset actum. In quo multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio disputatioque esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum8, cum sermo esset institutus senatu misso9, quem senatum Caesar consul habuisset, reprendit eas res quas idem Caesar anno post et deinceps reliquis annis administravisset10 in Gallia.

1 quis L et Quintil.: quid Campe

2 loqueretur vulg.: loquetur L

3 eluntre FMG: e lintre O2: cluntre O1: eli intre BH: in luntre Quintil.

4 neque ... quicquam secl. Kayser

5 oblivisceretur Manutius

6 cum ... habuisset secl. Ernesti

7 ductus est Orelli: ductus esset Lambinus: ductus L: ducitur vulg.

8 disputatioque ... dialogorum secl. Kayser

9 in quo... misso secl. Eberhard

10 administravit M: administravisset C

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: